



426Ĭity of God, of which it has become our heart’s desire to be citizens because of the love that its Founder has inspired in us. Nunc vero quid a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum civitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodam modo diximus invicemque permixtas, exortu et excursu et debitis finibus, quantum valuero, disputare eius ipsius domini et regis nostri ubique opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam quem ad modum exordia duarum istarum civitatum in angelorum diversitate praecesserint. Sed huius sanctae civitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuvante respondimus. Huic conditori sanctae civitatis cives terrenae civitatis deos suos praeferunt ignorantes eum esse Deum deorum, non deorum falsorum, hoc est impiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce privati et ob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodam modo privatas potentias consectantur honoresque divinos a deceptis subditis quaerunt sed deorum piorum atque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo coli delectantur. Quae omnia commemorare nimis longum est, didici-mus esse quandam civitatem Dei, cuius cives esse concupivimus illo amore quem nobis illius conditor inspiravit.
